Found 33 Results for: uxore
Surrexitque adulescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer eius pater puellae: “Considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum; manete apud me etiam hodie, pernocta hic et esto laeto animo, et cras mane proficiscemini, ut vadas in domum tuam”. (Liber Iudicum 19, 9)
respondit: “Veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque diverti. (Liber Iudicum 20, 4)
In diebus, quando iudices praeerant, facta est fames in ter ra. Abiitque homo de Bethlehem Iudae, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis. (Liber Ruth 1, 1)
et post eum Cheleab de Abigail uxore Nabal de Carmel, porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholmai regis Gesur, (Liber II Samuelis 3, 3)
sextus quoque Iethraam de Egla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron. (Liber II Samuelis 3, 5)
Et ait Urias ad David: “Arca et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent; et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc!”. (Liber II Samuelis 11, 11)
Chaleb vero filius Esrom genuit de uxore sua nomine Azuba, de qua nati sunt Ierioth, Ieser et Sobab et Ardon. (Liber I Paralipomenon 2, 18)
quintum Saphatiam ex Abital, sextum Iethraam de Egla uxore sua. (Liber I Paralipomenon 3, 3)
genuit autem de Hodes uxore sua Iobab et Sebia et Mesa et Melcham, (Liber I Paralipomenon 8, 9)
Perfruere vita cum uxore, quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae: haec est enim pars in vita et in labore tuo, quo laboras sub sole. (Liber Ecclesiastes 9, 9)
Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit. (Prophetia Osee 12, 13)
Dicunt ei discipuli eius: “Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 10)