Found 284 Results for: unum
Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum”. (Evangelium secundum Marcum 4, 8)
Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum”. (Evangelium secundum Marcum 4, 20)
Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi. (Evangelium secundum Marcum 8, 14)
Qui responderunt illi dicentcs: “Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis”. (Evangelium secundum Marcum 8, 28)
Et respondens Petrus ait Iesu: “Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum”. (Evangelium secundum Marcum 9, 5)
“Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit”. (Evangelium secundum Marcum 9, 37)
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur. (Evangelium secundum Marcum 9, 42)
Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me”. (Evangelium secundum Marcum 10, 21)
Iesus autem ait illis: “Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et dicam vobis, in qua potestate haec faciam: (Evangelium secundum Marcum 11, 29)
Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: “Reverebuntur filium meum”. (Evangelium secundum Marcum 12, 6)
Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent. (Evangelium secundum Marcum 15, 6)
Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius. (Evangelium secundum Marcum 15, 27)