Found 10 Results for: tympanis

  • Cur clam fugisti et decepisti me, non indicans mihi, ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis? (Liber Genesis 31, 27)

  • Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, (Liber Exodus 15, 20)

  • Revertenti autem Iephte in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos. (Liber Iudicum 11, 34)

  • Porro cum reverterentur, cum rediret David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis et in canticis laetitiae et in sistris. (Liber I Samuelis 18, 6)

  • David autem et omnis Israel ludebant coram Domino omni virtute in canticis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis. (Liber II Samuelis 6, 5)

  • Porro David et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis. (Liber I Paralipomenon 13, 8)

  • Et exceperunt eum ipsi et omnis circumregio eorum cum coronis et choris et tympanis. (Liber Iudith 3, 7)

  • et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis. (Liber I Maccabaeorum 9, 39)

  • Et erit omnis ictus baculi percutientis, quem requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis, et in bellis agitatis expugnabit eos. (Liber Isaiae 30, 32)

  • Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel; adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium. (Liber Ieremiae 31, 4)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina