Found 103 Results for: trans
Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 1)
et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 17)
Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sed soli discipuli eius abiissent; (Evangelium secundum Ioannem 6, 22)
Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: “Rabbi, quando huc venisti?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 25)
Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic. (Evangelium secundum Ioannem 10, 40)
Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius. (Evangelium secundum Ioannem 18, 1)
Et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rhaephan, figuras, quas fecistis ad adorandum eas. Et transferam vos trans Babylonem”. (Actus Apostolorum 7, 43)