Found 2824 Results for: super

  • Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque Ioseph curru suo, ascendit obviam patri suo in Gessen; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu flevit. (Liber Genesis 46, 29)

  • Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris, sinistram autem super caput Manasse, qui maior natu erat, commutans manus. (Liber Genesis 48, 14)

  • Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis! Et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram!”. (Liber Genesis 48, 16)

  • Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse. (Liber Genesis 48, 17)

  • Dixitque ad patrem: “Non ita convenit, pater, quia hic est primogenitus; pone dexteram tuam super caput eius!”. (Liber Genesis 48, 18)

  • Arbor fructifera Ioseph, arbor fructifera super fontem: rami transcendunt murum. (Liber Genesis 49, 22)

  • Benedictiones patris tui confortatae sunt super benedictiones montium aeternorum, desiderium collium antiquorum; fiant in capite Ioseph et in vertice nazaraei inter fratres suos. (Liber Genesis 49, 26)

  • Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit; appositusque est ad populum suum. (Liber Genesis 49, 32)

  • Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum. (Liber Genesis 50, 1)

  • Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph; (Liber Exodus 1, 8)

  • Qui respondit: “Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium?”. Timuit Moyses et ait: “Quomodo palam factum est verbum istud?”. (Liber Exodus 2, 14)

  • Qui dixit ei: “Ego ero tecum; et hoc habebis signum quod miserim te: cum eduxeris populum de Aegypto, servietis Deo super montem istum”. (Liber Exodus 3, 12)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina