Found 1689 Results for: sui

  • Quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi: "Et tu bibe, et camelis tuis potum tribuam". Bibi, et adaquavit camelos. (Liber Genesis 24, 46)

  • Interrogavique eam et dixi: Cuius es filia? Quae respondit: "Filia Bathuelis sum filii Nachor, quem peperit illi Melcha". Suspendi itaque anulum in naribus eius et armillas posui in manibus eius. (Liber Genesis 24, 47)

  • Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre, (Liber Genesis 25, 9)

  • Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth, dein Cedar et Adbeel et Mabsam, (Liber Genesis 25, 13)

  • Rursum fodit puteos, quos foderant in diebus patris sui Abraham et quos, illo mortuo, obstruxerant Philisthim. Appellavitque eos eisdem nominibus, quibus ante pater vocaverat. (Liber Genesis 26, 18)

  • dedit pulmentum optimum et panes, quos coxerat, in manus filii sui Iacob. (Liber Genesis 27, 17)

  • quodque oboediens Iacob parentibus suis isset in Paddanaram; (Liber Genesis 28, 7)

  • Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat. (Liber Genesis 29, 9)

  • Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei (Liber Genesis 29, 10)

  • et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit; (Liber Genesis 29, 11)

  • Et dixit ad socerum suum: “Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi?”. (Liber Genesis 29, 25)

  • Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et Iacob, qui pascebat reliquos greges Laban. (Liber Genesis 30, 36)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina