Found 1009 Results for: sub
ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti. (Epistula I ad Corinthios 16, 16)
Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 4, 7)
Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis, (Epistula II ad Corinthios 4, 17)
ne, cum venerint mecum Macedones et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicam vos, in hac substantia. (Epistula II ad Corinthios 9, 4)
Nam eiusmodi pseudoapostoli, operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. (Epistula II ad Corinthios 11, 13)
Quod loquor, non loquor secundum Dominum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriationis. (Epistula II ad Corinthios 11, 17)
Sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent; (Epistula ad Galatas 2, 4)
quibus neque ad horam cessimus subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos. (Epistula ad Galatas 2, 5)
Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo, cum gentibus comedebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant. (Epistula ad Galatas 2, 12)
Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea”. (Epistula ad Galatas 3, 10)
Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. (Epistula ad Galatas 3, 22)
Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. (Epistula ad Galatas 3, 23)