Found 98 Results for: statim
Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: “Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis”. Et coepit flere. (Evangelium secundum Marcum 14, 72)
Dicebat autem et ad turbas: “Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: “Nimbus venit”, et ita fit; (Evangelium secundum Lucam 12, 54)
Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”, (Evangelium secundum Lucam 17, 7)
Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis”. (Evangelium secundum Lucam 21, 9)
Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die. (Evangelium secundum Ioannem 5, 9)
Volebant ergo accipere eum in navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 21)
Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit. (Evangelium secundum Ioannem 18, 27)
Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in caelum. (Actus Apostolorum 10, 16)
Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis. (Actus Apostolorum 16, 10)
subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt. (Actus Apostolorum 16, 26)
Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi, et apprehendentes Paulum trahebant eum extra templum, et statim clausae sunt ianuae. (Actus Apostolorum 21, 30)
qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decucurrit ad illos; qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. (Actus Apostolorum 21, 32)