Found 210 Results for: simul

  • Et, ut exiit ad illos Iudith, benedixerunt simul eam omnes et dixerunt ad illam: “Tu exaltatio Ierusalem, tu gloria magna Israel, tu laus magna generis nostri. (Liber Iudith 15, 9)

  • Sed postquam ingressa est Esther ad regem, mandavit ille simul cum litteris, ut malum, quod iste contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caput eius, et suspenderentur ipse et filii eius in patibulo. (Liber Esther 9, 25)

  • Aperuerunt super me ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam, simul conferti contra me. (Liber Iob 16, 10)

  • In profundissimum infernum descendent omnia mea; simul in pulvere erit requies mihi?”. (Liber Iob 17, 16)

  • Simul venerunt turmae eius et fecerunt sibi viam adversus me et obsederunt in gyro tabernaculum meum. (Liber Iob 19, 12)

  • et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. (Liber Iob 21, 26)

  • Subverterunt pauperum viam, et simul se occultare coacti sunt mansueti terrae. (Liber Iob 24, 4)

  • deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. (Liber Iob 34, 15)

  • Ipse enim si quieverit, quis est qui condemnet? Et si absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, super gentem et super homines simul? (Liber Iob 34, 29)

  • cum clamarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei? (Liber Iob 38, 7)

  • Absconde eos in pulvere simul et facies eorum claude in fovea; (Liber Iob 40, 13)

  • Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. (Liber Psalmorum 14, 3)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina