Found 131 Results for: similiter

  • Et in tabernaculo sancto coram ipso ministravi, et sic in Sion firmata sum et in civitate similiter dilecta requievi, et in Ierusalem potestas mea. (Liber Ecclesiasticus 24, 15)

  • Cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit, sicut in agnis ovium. (Liber Ecclesiasticus 47, 3)

  • Quam amplificatus es, Elias, in mirabilibus tuis! Et quis potest similiter gloriari tibi? (Liber Ecclesiasticus 48, 4)

  • Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super capitellum in circuitu omnia aerea; similiter columnae secundae. (Liber Ieremiae 52, 22)

  • Super corpus eorum et super caput volitant noctuae et hirundines et aves, similiter et cattae. (Liber Baruch 6, 21)

  • Hostias vero eorum sacerdotes eorum vendunt et abutuntur; similiter et uxores eorum, ex ipsis partes sale condientes, neque mendico neque infirmo aliquid impertiunt. De sacrificiis eorum menstruatae et fetae contingunt. (Liber Baruch 6, 27)

  • Similiter neque divitias neque aes poterunt dare. Si quis illis votum voverit nec reddiderit, non requirent. (Liber Baruch 6, 34)

  • similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est; eodem modo et spiritus in omni regione spirat; (Liber Baruch 6, 60)

  • Eodem modo et in horto spinae albae, super quam omnis avis sedet; similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii eorum lignei et inaurati et inargentati. (Liber Baruch 6, 70)

  • Et erant fenestrae marginatae in cubiculis et in postibus intra portam undique per circuitum; similiter autem erant et in vestibulo fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante postes pictura palmarum. (Prophetia Ezechielis 40, 16)

  • sed et Levitis similiter secundum fines sacerdotum, viginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia, totum in longitudine viginti et quinque milia et in latitudine viginti milia; (Prophetia Ezechielis 48, 13)

  • Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 5)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina