Found 56 Results for: semine

  • Et, postquam vir factus sum, accepi uxorem Annam ex semine patriae nostrae et genui ex illa filium et vocavi nomen eius Thobiam. (Liber Thobis 1, 9)

  • Attende tibi, fili, ab omni fornicatione. Uxorem primum accipe ex semine parentum tuorum et noli sumere uxorem alienam, quae non est ex tribu patris tui, quoniam filii prophetarum sumus: Noe et Abraham et Isaac et Iacob patres nostri a saeculo. Rememorare, fili, quoniam hi omnes acceperunt uxores ex semine patrum suorum et benedicti sunt in filiis suis, et semen illorum possidebit hereditatem terrae. (Liber Thobis 4, 12)

  • Et, cum coeperis esse cum illa, surgite primum ambo et orate et deprecamini Dominum caeli, ut detur vobis misericordia et sanitas. Noli timere; tibi enim destinata est ante saeculum, et tu illam sanabis, et ibit tecum, et credo quoniam habebis ex illa filios, et erunt tibi sicut fratres. Noli computare”. Et cum audisset Thobias sermones Raphael quoniam soror est illius et de semine patris illius, dilexit eam valde, et cor eius haesit illi. (Liber Thobis 6, 18)

  • Narravitque Zares uxori suae et amicis omnia, quae evenissent sibi; cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: “Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris praevalere contra eum, sed cades in conspectu eius”. (Liber Esther 6, 13)

  • statuentes dies Phurim pro temporibus suis, sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et sicut illi statuerant pro seipsis et pro semine suo, praecepta ieiuniorum et clamorum. (Liber Esther 9, 31)

  • Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quorum manum salus data est Israel. (Liber I Maccabaeorum 5, 62)

  • Dixerunt enim: “Homo sacerdos de semine Aaron venit et non decipiet nos”. (Liber I Maccabaeorum 7, 14)

  • decem mensium tempore coagulatus in sanguine ex semine viri et delectamento somni conveniente. (Liber Sapientiae 7, 2)

  • filiorum peccatorum periet hereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. (Liber Ecclesiasticus 41, 9)

  • Cum semine eorum permanent, bona hereditas, nepotes eorum, (Liber Ecclesiasticus 44, 11)

  • Ideo iure iurando statuit illi benedici gentes in semine eius, crescere illum quasi terrae cumulum (Liber Ecclesiasticus 44, 22)

  • et dereliquit post se de semine suo gentis stultitiam (Liber Ecclesiasticus 47, 27)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina