Found 206 Results for: sancta civitas
Haec dicit Dominus: Reversus sum ad Sion et habitabo in medio Ierusalem; et vocabitur Ierusalem civitas Veritatis, et mons Domini exercituum mons Sanctitatis. (Prophetia Zachariae 8, 3)
et congregabo omnes gentes ad Ierusalem in proelium, et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur; et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe. (Prophetia Zachariae 14, 2)
Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita; (Evangelium secundum Matthaeum 5, 14)
neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis; (Evangelium secundum Matthaeum 5, 35)
Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 34)
Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 25)
Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: “Quis est hic?”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 10)
et erat omnis civitas congregata ad ianuam. (Evangelium secundum Marcum 1, 33)
et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. (Evangelium secundum Lucam 4, 29)
Dixit autem illi Dominus: “Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim, in quo stas, terra sancta est. (Actus Apostolorum 7, 33)
Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”. (Actus Apostolorum 13, 34)
Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini. (Actus Apostolorum 13, 44)