Found 80 Results for: saeculum
Et exacerbabat reges multos; et laetificabat Iacob in operibus suis, et in saeculum memoria eius in benedictionem. (Liber I Maccabaeorum 3, 7)
Et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum: “Quoniam bonum, quoniam in saeculum misericordia eius”. (Liber I Maccabaeorum 4, 24)
si enim tantum valuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo huius Dominum non facilius invenerunt? (Liber Sapientiae 13, 9)
Ab initio ante saecula creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam. (Liber Ecclesiasticus 24, 14)
Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur. (Liber Ecclesiasticus 39, 12)
A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius. (Liber Ecclesiasticus 39, 25)
Omne munus corruptionis et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit. (Liber Ecclesiasticus 40, 12)
Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et eleemosyna in saeculum permanet. (Liber Ecclesiasticus 40, 17)
Magnalia sapientiae suae ordinavit, unicus est ante saeculum et usque in saeculum; neque augetur (Liber Ecclesiasticus 42, 21)
Omnia haec vivunt et manent in saeculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei; (Liber Ecclesiasticus 42, 24)
Israel salvatus est in Domino salute aeterna; non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi. (Liber Isaiae 45, 17)
habitare vos faciam in loco isto, in terra, quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum. (Liber Ieremiae 7, 7)