Found 15 Results for: responsum a Deo

  • Misit autem Saul nuntios, qui raperent David, et responsum est quod aegrotaret. (Liber I Samuelis 19, 14)

  • Et dedi eis responsum dicens: “Deus caeli ipse nos facit prosperari, et nos servi eius sumus; surgamus et aedificemus. Vobis autem non est pars et ius et memoria in Ierusalem”. (Liber Nehemiae 2, 20)

  • Ioannes et Abessalom, qui missi fuerant a vobis tradentes responsum rescriptum, postulabant circum ea, quae per illud significabantur. (Liber II Maccabaeorum 11, 17)

  • Esto velox ad audiendum verbum, ut intellegas et cum tarditate proferas responsum. (Liber Ecclesiasticus 5, 13)

  • quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis dare responsum. (Liber Ecclesiasticus 8, 12)

  • Est tacens non habens responsum, et est tacens sciens tempus aptum. (Liber Ecclesiasticus 20, 6)

  • Prophetae erunt in ventum, et responsum non est in eis. Haec ergo evenient illis”. (Liber Ieremiae 5, 13)

  • Et confundentur videntes, et confundentur divini, et operient labia sua omnes, quia non est responsum Dei. (Prophetia Michaeae 3, 7)

  • et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. (Evangelium secundum Lucam 2, 26)

  • Dixerunt ergo ei: “Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso?”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 22)

  • et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: “Unde es tu?”. Iesus autem responsum non dedit ei. (Evangelium secundum Ioannem 19, 9)

  • Qui dixerunt: “Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te”. (Actus Apostolorum 10, 22)


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina