Found 121 Results for: regni

  • Tunc intermissum est opus domus Domini in Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum. (Liber Esdrae 4, 24)

  • et compleverunt domum Dei istam die tertia mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis. (Liber Esdrae 6, 15)

  • Et non transierunt dies quadraginta, quousque occiderent illum duo filii ipsius et fugerunt in montes Ararat; et regnavit Asarhaddon filius eius pro illo et constituit Achicarum filium fratris mei Anael super omnem exactionem regni eius, et ipse habebat potestatem super omnem regionem. (Liber Thobis 1, 21)

  • Anno duodecimo regni Nabu chodonosor, qui regnavit in As syriis in Nineve civitate magna, in diebus Arphaxad, qui regnavit in Medis in Ecbatanis (Liber Iudith 1, 1)

  • quoniam vivo ego et potestas regni mei; locutus sum et faciam omnia haec in manu mea. (Liber Iudith 2, 12)

  • quando sedit in solio regni sui in castris Susan, (Liber Esther 1, 2)

  • ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac splendorem atque iactantiam magnitudinis suae multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus. (Liber Esther 1, 4)

  • ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate regni, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius; erat enim pulchra valde. (Liber Esther 1, 11)

  • Et misit epistulas ad universas provincias regni sui, ut quaeque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac maiores in domibus suis et subditas habere omnes mulieres, quae essent cum eis. (Liber Esther 1, 22)

  • Ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni eius. (Liber Esther 2, 16)

  • Et amavit eam rex plus quam omnes mulieres; habuitque gratiam et favorem coram eo super omnes virgines, et posuit diadema regni in capite eius fecitque eam regnare in loco Vasthi. (Liber Esther 2, 17)

  • Mense primo, cuius vocabulum est Nisan, anno duodecimo regni Asueri, missa est in urnam sors, quae dicitur Phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici; et exivit dies tertia decima mensis duodecimi, qui vocatur Adar. (Liber Esther 3, 7)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina