Found 2526 Results for: quod
delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci; (Epistula ad Colossenses 2, 14)
super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis. (Epistula ad Colossenses 3, 14)
scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite; (Epistula ad Colossenses 3, 24)
qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio. (Epistula ad Colossenses 3, 25)
Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scien tes quoniam et vos Dominum habetis in caelo. (Epistula ad Colossenses 4, 1)
orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, (Epistula ad Colossenses 4, 3)
Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli. (Epistula ad Colossenses 4, 13)
Et dicite Archippo: “Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas”. (Epistula ad Colossenses 4, 17)
Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis, qui creditis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)
Propter quod voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus et semel et iterum; et impedivit nos Satanas. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 18)
Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis, ut relin queremur Athenis soli, (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 1)
ut nemo turbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus; (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 3)