Found 449 Results for: quibus
Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint; (Evangelium secundum Marcum 3, 28)
sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est”. (Evangelium secundum Marcum 10, 40)
ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, firmitatem. (Evangelium secundum Lucam 1, 4)
“Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines”. (Evangelium secundum Lucam 1, 25)
per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto, (Evangelium secundum Lucam 1, 78)
Quibus ille ait: “Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum”. (Evangelium secundum Lucam 4, 43)
Quibus Iesus ait: “Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare? (Evangelium secundum Lucam 5, 34)
Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia. (Evangelium secundum Lucam 6, 34)
Quibus ipse dixit: “Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant. (Evangelium secundum Lucam 8, 10)
Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat. (Evangelium secundum Lucam 8, 56)
si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. (Evangelium secundum Lucam 11, 22)
Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus. (Evangelium secundum Lucam 12, 24)