Found 198 Results for: quantum sapientia
Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. (Liber Psalmorum 107, 27)
Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam, (Liber Proverbiorum 1, 20)
quia intrabit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placebit. (Liber Proverbiorum 2, 10)
Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia; (Liber Proverbiorum 3, 19)
sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rorem stillant. (Liber Proverbiorum 3, 20)
Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? (Liber Proverbiorum 8, 1)
Melior est enim sapientia gemmis, et omne desiderabile ei non potest comparari”. (Liber Proverbiorum 8, 11)
Ego sapientia habito cum prudentia et artem excogitandi invenio. (Liber Proverbiorum 8, 12)
Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem; (Liber Proverbiorum 9, 1)
In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso eius, qui indiget corde. (Liber Proverbiorum 10, 13)
Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentiae. (Liber Proverbiorum 10, 23)
Venit superbia, veniet et contumelia; apud humiles autem sapientia. (Liber Proverbiorum 11, 2)