Found 91 Results for: prophetam Amos et Iorão
Et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam prophetam filium Amos. (Liber II Regum 19, 2)
Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. (Liber II Regum 19, 20)
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, morieris enim et non vives”. (Liber II Regum 20, 1)
Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: “Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem foederis Domini sub pellibus est”. (Liber I Paralipomenon 17, 1)
Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: “Cur adorasti deos, qui non liberaverunt populum suum de manu tua?”. (Liber II Paralipomenon 25, 15)
Reliqua autem gestorum Oziae priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta. (Liber II Paralipomenon 26, 22)
Oraverunt igitur Ezechias rex et Isaias filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt in caelum. (Liber II Paralipomenon 32, 20)
Reliqua autem gestorum Ezechiae et misericordiarum eius scripta sunt in visione Isaiae filii Amos prophetae et in libro regum Iudae et Israel. (Liber II Paralipomenon 32, 32)
et rememoratus sum sermonis prophetae Amos, quem locutus est in Bethel dicens: “Convertentur omnes dies festi vestri in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem”. (Liber Thobis 2, 6)
Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae. (Liber Isaiae 1, 1)
Verbum, quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Ieru salem. (Liber Isaiae 2, 1)
fortem et virum bellatorem, iudicem et prophetam et hariolum et senem, (Liber Isaiae 3, 2)