Found 19 Results for: praeparavit

  • et dixerit mihi: "Et tu bibe, et camelis tuis hauriam", ipsa est mulier, quam praeparavit Dominus filio domini mei. (Liber Genesis 24, 44)

  • Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi, qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini, qui venerat ad se”. (Liber II Samuelis 12, 4)

  • Fecit quoque sibi domos in civitate David et praeparavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum. (Liber I Paralipomenon 15, 1)

  • Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile. (Liber I Paralipomenon 22, 3)

  • Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro et argento, aere et ferro, purpura, coccino et hyacintho, et qui sciat sculpere caelaturas cum his artificibus, quos mecum habeo in Iudaea et Ierusalem, quos praeparavit David pater meus. (Liber II Paralipomenon 2, 6)

  • Fecit autem malum et non praeparavit cor suum, ut quaereret Dominum. (Liber II Paralipomenon 12, 14)

  • Praeparavit quoque eis Ozias, id est cuncto exercitui, clipeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides. (Liber II Paralipomenon 26, 14)

  • Noluit Iosias reverti, sed audacter praeparavit contra eum bellum nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei; verum perrexit, ut dimicaret in campo Mageddo. (Liber II Paralipomenon 35, 22)

  • Et praeparavit se in virtute sua adversus regem Arphaxad in anno septimo decimo et invaluit in pugna sua et evertit omnem virtutem Arphaxad et omnem equitatum eius et omnes currus ipsius (Liber Iudith 1, 13)

  • tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit. (Liber Iob 28, 27)

  • Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos; (Liber Ieremiae 51, 15)

  • Et praeparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Ionam; et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. (Prophetia Ionae 2, 1)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina