Found 18 Results for: praefecti
Igitur egressi exactores populi et praefecti eius dixerunt ad populum: “Sic dicit pharao: "Non do vobis paleas. (Liber Exodus 5, 10)
Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: “Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie?”. (Liber Exodus 5, 14)
Veneruntque praefecti filiorum Israel et vociferati sunt ad pharaonem dicentes: “Cur ita agis contra servos tuos? (Liber Exodus 5, 15)
Videbantque se praefecti filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: “Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies”; (Liber Exodus 5, 19)
obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus praefecti eorum, qui numerati fuerant, (Liber Numeri 7, 2)
Praefecti quoque per singulas turmas, audiente exercitu, proclamabunt: “Quis est homo, qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet illam. (Liber Deuteronomii 20, 5)
Cumque praefecti finem loquendi ad populum fecerint, constituantur duces exercitus in capite populi. (Liber Deuteronomii 20, 9)
Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri ac tribus et maiores natu atque praefecti, omnis vir Israel, (Liber Deuteronomii 29, 9)
Tribus diebus evolutis, transierunt praefecti per castrorum medium (Liber Iosue 3, 2)
Ex Ephraim venerunt principes in vallem post te, Beniamin, in populis tuis. De Machir principes descenderunt, et de Zabulon, qui tenent sceptrum, praefecti. (Liber Iudicum 5, 14)
Et praebebant supradicti praefecti necessaria mensae regis Salomonis et convivarum eius cum ingenti cura, unusquisque in suo mense. (Liber I Regum 5, 7)
De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et pugnatores eius et praefecti curruum et equitum. (Liber I Regum 9, 22)