Found 9 Results for: praecepisti

  • Dixitque Iacob ad patrem suum: “Ego sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut praecepisti mihi; surge, sede et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua”. (Liber Genesis 27, 19)

  • non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ex eis in qualibet immunditia nec expendi ex his quidquam mortuo: oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia, sicut praecepisti mihi. (Liber Deuteronomii 26, 14)

  • Responderuntque ad Iosue atque dixerunt: “Omnia, quae praecepisti nobis, faciemus et, quocumque miseris, ibimus. (Liber Iosue 1, 16)

  • quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens: “Terra, ad quam vos ingredimini, ut possideatis eam, terra immunda est, iuxta immunditiam populorum terrarum et abominationem eorum, qui repleverunt eam a fine usque ad finem coinquinatione sua. (Liber Esdrae 9, 11)

  • delinquentes deliquimus contra te et non custodivimus praecepta et mandata et iudicia, quae praecepisti Moysi famulo tuo. (Liber Nehemiae 1, 7)

  • Et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et praecepta et mandata et legem praecepisti eis in manu Moysi servi tui. (Liber Nehemiae 9, 14)

  • Tunc Thobias respondens Thobi patri suo dixit: “Omnia, quaecumque mihi praecepisti, pater, faciam. (Liber Thobis 5, 1)

  • Numquid in diebus tuis praecepisti diluculo et assignasti aurorae locum suum, (Liber Iob 38, 12)

  • Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in lumbis suis, respondit verbum dicens: “Feci, sicut praecepisti mihi”. (Prophetia Ezechielis 9, 11)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina