Found 560 Results for: populus

  • Cumque vidisset omnis populus, qui erat cum Ismael, Iohanan filium Caree et universos principes bellatorum, qui erant cum eo, laetati sunt. (Liber Ieremiae 41, 13)

  • Et omnis populus, quem ceperat Ismael in Maspha, reversus est et abiit ad Iohanan filium Caree; (Liber Ieremiae 41, 14)

  • Et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini, ut manerent in terra Iudae. (Liber Ieremiae 43, 4)

  • Responderunt autem Ieremiae omnes viri, scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universae mulieres, quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Phatures, dicentes: (Liber Ieremiae 44, 15)

  • “Numquid non sacrificium, quod sacrificastis in civitatibus Iudae et in plateis Ierusalem, vos et patres vestri, reges vestri et principes vestri et populus terrae, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor eius? (Liber Ieremiae 44, 21)

  • Et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. (Liber Ieremiae 48, 42)

  • Vae tibi, Moab! Periit populus Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem. (Liber Ieremiae 48, 46)

  • Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus: “Numquid filii non sunt Israel, aut heres non est ei? Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad, et populus eius in urbibus eius habitavit? (Liber Ieremiae 49, 1)

  • Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus; de monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui. (Liber Ieremiae 50, 6)

  • Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae. (Liber Ieremiae 50, 41)

  • Egredimini de medio eius, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini. (Liber Ieremiae 51, 45)

  • Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Iudaeos tria millia et viginti tres; (Liber Ieremiae 52, 28)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina