Found 44 Results for: plateis

  • sed facientes faciemus omne verbum, quod egressum est de ore nostro, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri in urbibus Iudae et in plateis Ierusalem, et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus. (Liber Ieremiae 44, 17)

  • “Numquid non sacrificium, quod sacrificastis in civitatibus Iudae et in plateis Ierusalem, vos et patres vestri, reges vestri et principes vestri et populus terrae, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor eius? (Liber Ieremiae 44, 21)

  • Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 38)

  • Ideo cadent iuvenes eius in plateis eius, et omnes viri proelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 49, 26)

  • “Idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius, et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa, ait Dominus. (Liber Ieremiae 50, 30)

  • Et cadent interfecti in terra Chaldaeorum et vulnerati in plateis eius, (Liber Ieremiae 51, 4)

  • CAPH. Defecerunt prae lacrimis oculi mei, efferbuerunt viscera mea; effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi. (Lamentationes 2, 11)

  • LAMED. Matribus suis dixerunt: “Ubi est triticum et vinum?”, cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. (Lamentationes 2, 12)

  • HETH. Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis: adhaesit cutis eorum ossibus, aruit et facta est quasi lignum. (Lamentationes 4, 8)

  • NUN. Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in sanguine, ita ut nemo posset attingere lacinias eorum. (Lamentationes 4, 14)

  • Et si non audieritis vocem Domini, ut serviatis regi Babylonis, deficere faciam a civitatibus Iudae et a plateis Ierusalem (Liber Baruch 2, 22)

  • et aedificasti tibi fornicem et fecisti tibi excelsum in cunctis plateis; (Prophetia Ezechielis 16, 24)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina