Found 9 Results for: piscem

  • Et ait illi angelus: “Comprehende et tene!”. Et comprehendit puer piscem et eduxit illum in terram. (Liber Thobis 6, 4)

  • Et dixit angelus illi: “Exintera hunc piscem et tolle fel et cor et iecur illius et repone ea tecum et interanea proice. Sunt enim fel et cor et iecur eius ad medicamentum utilia”. (Liber Thobis 6, 5)

  • Et exinterans puer piscem illum collegit fel, cor et iecur; et piscem assavit et manducavit et reliquit ex illo salitum. Et abierunt ambo pariter, donec appropinquarent ad Mediam. (Liber Thobis 6, 6)

  • Et praeparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Ionam; et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. (Prophetia Ionae 2, 1)

  • Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 10)

  • Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 27)

  • Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? (Evangelium secundum Lucam 11, 11)

  • Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem. (Evangelium secundum Ioannem 21, 9)

  • Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter. (Evangelium secundum Ioannem 21, 13)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina