Found 18 Results for: perdidit

  • sed, quocumque die sepelieris matrem tuam circa me, eodem die noli manere in finibus eius. Video enim quia multa iniquitas est in illa, et fictio multa perficitur in illa, et non confunduntur. Vide, fili, quae fecit Nadab Achicaro, qui eum nutrivit. Nonne vivus deductus est in terram? Sed tradidit Deus infamiam ante faciem ipsius, et Achicarus exiit ad lucem, Nadab autem intravit in tenebras aeternas, quia quaesivit occidere Achicarum. Cum faciebat eleemosynam, exiit de laqueo mortis, quem fixerat ei Nadab, et Nadab cecidit in laqueum mortis, et perdidit illum. (Liber Thobis 14, 10)

  • Misit in eos coenomyiam et comedit eos, ranam et perdidit eos. (Liber Psalmorum 78, 45)

  • et locutus est ad eos verba pacifica in dolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 1, 30)

  • et accusaverunt populum apud regem dicentes: “Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicos tuos et nos dispersit de terra nostra; (Liber I Maccabaeorum 7, 6)

  • multos enim perdidit aurum, et argentum etiam cor regum subvertit. (Liber Ecclesiasticus 8, 3)

  • Terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum. (Liber Ecclesiasticus 10, 19)

  • Memoriam superborum perdidit Deus et reliquit memoriam humilium sensu. (Liber Ecclesiasticus 10, 21)

  • Susurro et bilinguis maledictus: multos enim perdidit pacem habentes. (Liber Ecclesiasticus 28, 15)

  • Repromissio multos perdidit recte agentes et commovit illos quasi fluctus maris; (Liber Ecclesiasticus 29, 24)

  • defecto aetate et, cui de omnibus cura est, qui fiduciam amisit et perdidit patientiam! (Liber Ecclesiasticus 41, 4)

  • Impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios, (Liber Ecclesiasticus 46, 7)

  • Vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldaeorum, 55 quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam; et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae, dedit sonitum vox eorum. (Liber Ieremiae 51, 54)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina