Found 9834 Results for: per

  • De pecoribus mundis et immundis et de volucribus et ex omni, quod movetur super terram, (Liber Genesis 7, 8)

  • duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe. (Liber Genesis 7, 9)

  • Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 10)

  • Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt; (Liber Genesis 7, 11)

  • et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. (Liber Genesis 7, 12)

  • Ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne reptile, quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves omnesque volucres (Liber Genesis 7, 14)

  • Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris. (Liber Genesis 7, 16)

  • Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra. (Liber Genesis 7, 17)

  • Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas. (Liber Genesis 7, 18)

  • Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo. (Liber Genesis 7, 19)

  • Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. (Liber Genesis 7, 20)

  • Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram, volucrum, pecorum, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram, et universi homines: (Liber Genesis 7, 21)


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina