Found 177 Results for: peccato

  • Respondit Aaron: “Oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum eorum coram Domino; mihi autem accidit, quod vides. Quomodo potui comedere eam et placere Domino?”. (Liber Leviticus 10, 19)

  • Cumque expleti fuerint dies purificationis suae pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi conventus et tradet sacerdoti. (Liber Leviticus 12, 6)

  • Quod si non invenerit manus eius, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum et alterum pro peccato; expiabitque eam sacerdos, et sic mundabitur”. (Liber Leviticus 12, 8)

  • immolabit agnum, ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum, id est in loco sancto. Sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet sacrificium: sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 14, 13)

  • et faciet sacrificium pro peccato. Tunc immolabit holocaustum (Liber Leviticus 14, 19)

  • duosque turtures sive duos pullos columbae, quos manus eius invenire poterit, unum pro peccato et alterum in holocaustum. (Liber Leviticus 14, 22)

  • Qui faciet unum in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; expiabitque eum coram Domino et emundabitur a fluxu seminis sui. (Liber Leviticus 15, 15)

  • Qui unum faciet in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; expiabitque eam coram Domino a fluxu immunditiae eius. (Liber Leviticus 15, 30)

  • sed hoc modo ingrediatur: vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum; (Liber Leviticus 16, 3)

  • Suscipietque a coetu filiorum Israel duos hircos in sacrificium pro peccato et unum arietem in holocaustum. (Liber Leviticus 16, 5)

  • Cumque obtulerit vitulum in sacrificium suum pro peccato et expiaverit se et domum suam, (Liber Leviticus 16, 6)

  • Cuius sors exierit Domino, offeret illum pro peccato; (Liber Leviticus 16, 9)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina