Found 10 Results for: orabat
Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: “Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta? (Liber Exodus 32, 11)
Et, ut ascendebat, orabat Dominum, Deum Israel, ut dirigeret viam eius in exaltationem po puli sui. (Liber Iudith 12, 8)
Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocausta. (Liber II Maccabaeorum 2, 10)
Orabat autem hic scelestus Dominum, ei non amplius miserturum, ita dicens: (Liber II Maccabaeorum 9, 13)
Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat. (Evangelium secundum Marcum 1, 35)
Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora; (Evangelium secundum Marcum 14, 35)
ipse autem secedebat in desertis et orabat. (Evangelium secundum Lucam 5, 16)
Pharisaeus stans haec apud se orabat: “Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; (Evangelium secundum Lucam 18, 11)
Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat (Evangelium secundum Lucam 22, 41)
Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. (Evangelium secundum Lucam 22, 43)