Found 17 Results for: nuntii
Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris”. (Liber Genesis 32, 7)
Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis et locuti sunt verba audiente populo; et levavit omnis populus vocem suam et flevit. (Liber I Samuelis 11, 4)
Et dixit nuntiis, qui venerant: “Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol”. Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes, qui laetati sunt (Liber I Samuelis 11, 9)
Cumque venissent nuntii, inventus est theraphim super lectum, et pellis caprarum ad caput eius. (Liber I Samuelis 19, 16)
Ad quem Ioab dixit: “Non es vir boni nuntii in hac die, sed nuntiabis in alia; hodie enim non nuntiabis bona, eo quod filius regis est mortuus”. (Liber II Samuelis 18, 20)
Revertentesque nuntii dixerunt: “Haec dicit Benadad: Quia misi ad te dicens: “Argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi”, (Liber I Regum 20, 5)
Respondit itaque nuntiis Benadad: “Dicite domino meo regi: Omnia, propter quae misisti ad me servum tuum initio, faciam; hanc autem rem facere non possum”. Reversique nuntii rettulerunt ei. (Liber I Regum 20, 9)
Reversique sunt nuntii ad Ochoziam, qui dixit eis: “Quare reversi estis?”. (Liber II Regum 1, 5)
Dixeruntque ad invicem: “Non recte facimus; haec enim dies boni nuntii est, et nos tacemus. Si noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur; venite, eamus et nuntiemus in aula regis”. (Liber II Regum 7, 9)
Qui abierunt post eos usque ad Iordanem; ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis, quae proiecerant Syri, cum turbarentur. Reversique nuntii indicaverunt regi. (Liber II Regum 7, 15)
Veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes: “Venit contra te multitudo magna de his locis, quae trans mare sunt, de Edom, et ecce consistunt in Asasonthamar, quae est Engaddi”. (Liber II Paralipomenon 20, 2)
Adhuc epistulae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea, conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec, (Liber I Maccabaeorum 5, 14)