Found 65 Results for: nullus Noah

  • ut sciant ab ortu solis et ab occidente quoniam absque me nullus est. Ego Dominus, et non est alter, (Liber Isaiae 45, 6)

  • Attendi et auscultavi: nemo, quod bonum est, loquitur, nullus est, qui agat paenitentiam super malitia sua dicens: “Quid feci?”. Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens in proelio. (Liber Ieremiae 8, 6)

  • Quis non timebit te, o rex gentium? Te enim decet, quoniam inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis earum nullus est similis tui. (Liber Ieremiae 10, 7)

  • Posuerunt eam in dissipationem; lugetque coram me desolata, vastata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde”. (Liber Ieremiae 12, 11)

  • Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos; non formidabunt ultra et non pavebunt, et nullus quaeretur ex numero, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 4)

  • Dixit ergo Sedecias ad Ieremiam: “Nullus sciat verba haec, et non morieris. (Liber Ieremiae 38, 24)

  • Omnesque viri, qui posuerunt faciem suam, ut ingrediantur Aegyptum et peregrinentur ibi, morientur gladio et fame et peste: nullus de eis remanebit nec effugiet a facie mali, quod ego afferam super eos. (Liber Ieremiae 42, 17)

  • Convocate in Babylonem sagittarios, omnes, qui tendunt arcum; consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia, quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israel. (Liber Ieremiae 50, 29)

  • Factae sunt civitates eius in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra, in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis. (Liber Ieremiae 51, 43)

  • Quod si et bestias pessimas induxero super terram, ut absque liberis faciant eam, et fuerit deserta, in qua nullus pertranseat propter bestias, (Prophetia Ezechielis 14, 15)

  • Et dabo terram in solitudinem et desertum, et deficiet superba fortitudo eius, et desolabuntur montes Israel, ita ut nullus sit qui per eos transeat; (Prophetia Ezechielis 33, 28)

  • et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea. (Prophetia Osee 2, 12)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina