Found 239 Results for: novum hominem

  • Dixitque Amasias ad hominem Dei: “Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel?”. Et respondit ei homo Dei: “Habet Dominus, unde tibi dare possit multo his plura”. (Liber II Paralipomenon 25, 9)

  • Tunc respondens Thobi Thobiae filio suo dixit: “Chirographum dedit mihi, et chirographum meum dedi illi et divisi in duas partes, et unusquisque unam accepimus, et posui cum ipsa pecunia. Et ecce nunc anni sunt viginti, ex quibus penes illum commendavi hanc pecuniam. Et nunc, fili, inquire tibi hominem fidelem, qui eat tecum, et dabimus illi mercedem, donec venias. Et, dum vivo, recipe pecuniam ab illo”. (Liber Thobis 5, 3)

  • Et exiit Thobias quaerere hominem, qui iret cum ipso in Mediam et qui haberet notitiam viae. Et invenit Raphael angelum stantem ante ipsum et nesciebat illum angelum Dei esse. (Liber Thobis 5, 4)

  • Et introiens Thobias renuntiavit Thobi patri suo et dixit ei: “Ecce inveni hominem ex fratribus nostris, de filiis Israel, qui eat mecum”. Et dixit illi: “Roga mihi hominem, ut sciam quid sit genus eius, et ex qua tribu sit et an fidelis sit, ut eat tecum, fili”. (Liber Thobis 5, 9)

  • Tu fecisti Adam et dedisti illi adiutorium firmum Evam, et ex ambobus factum est semen hominum. Et dixisti non esse bonum hominem solum: “Faciamus ei adiutorium simile sibi”. (Liber Thobis 8, 6)

  • Sed nos servi illius percutiemus eos sicut hominem unum, nec sustinebunt vim equorum nostrorum. (Liber Iudith 6, 3)

  • Dixitque Iudith: “Incipite Deo meo in tym panis, cantate Domino meo in cymbalis, modulamini illi psalmum novum, exaltate et invocate nomen ipsius. (Liber Iudith 16, 1)

  • Cantabo Deo meo hymnum novum: Domine, magnus es tu et clarus, mirabilis in virtute et insuperabilis. (Liber Iudith 16, 13)

  • Si destruxerit, nemo est, qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat. (Liber Iob 12, 14)

  • Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam impatiens fieri? (Liber Iob 21, 4)

  • Dulces erunt ei glebae vallis, et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles. (Liber Iob 21, 33)

  • ut avertat hominem ab his, quae facit, et liberet eum de superbia, (Liber Iob 33, 17)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina