Found 32 Results for: novissima
Novissima autem post filios et mater consumpta est. (Liber II Maccabaeorum 7, 41)
novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps. (Liber Proverbiorum 5, 4)
Est via, quae videtur homini recta, novissima autem eius deducunt ad mortem. (Liber Proverbiorum 14, 12)
Est via, quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem. (Liber Proverbiorum 16, 25)
Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia sors eadem cunctis; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et stultitia in vita sua, et novissima eorum apud mortuos. (Liber Ecclesiastes 9, 3)
Tamquam scoria aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis; beata dicit novissima iustorum et gloriatur patrem se habere Deum. (Liber Sapientiae 2, 16)
In omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis. (Liber Ecclesiasticus 7, 40)
Accedant et nuntient nobis, quaecumque ventura sunt. Priora, quae fuerunt, nuntiate, ut ponamus cor nostrum et sciamus novissima eorum; et, quae ventura sunt, indicate nobis. (Liber Isaiae 41, 22)
Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal et volucre, quoniam dixerunt: “Non videbit novissima nostra”. (Liber Ieremiae 12, 4)
confusa est mater vestra nimis, et in opprobrium facta est, quae genuit vos; ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia et arens. (Liber Ieremiae 50, 12)
et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum. (Prophetia Amos 8, 10)
Maior erit gloria domus istius novissima plus quam prima, dicit Dominus exercituum; et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum”. (Prophetia Aggaei 2, 9)