Found 20 Results for: noctibus

  • Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum; videbant enim dolorem esse vehementem. (Liber Iob 2, 13)

  • Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum; insuper et in noctibus erudierunt me renes mei. (Liber Psalmorum 16, 7)

  • Cum apposui cor meum, ut scirem sapientiam et intellegerem occupationem, quae versatur in terra, quod diebus et noctibus somnum non capit oculis, (Liber Ecclesiastes 8, 16)

  • Et clamavit speculator: “Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. (Liber Isaiae 21, 8)

  • Et praeparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Ionam; et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. (Prophetia Ionae 2, 1)

  • Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 2)

  • Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 40)

  • Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti. (Evangelium secundum Lucam 21, 37)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina