Found 576 Results for: neque

  • ac non declinaveris a verbis, quae ego praecipio vobis hodie, nec ad dexteram nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos. (Liber Deuteronomii 28, 14)

  • In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui; dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam consumptam maerore. (Liber Deuteronomii 28, 65)

  • Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul positum (Liber Deuteronomii 30, 11)

  • Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: “Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?”. (Liber Deuteronomii 30, 13)

  • Praeceperat autem Iosue populo dicens: “Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies, in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini”. (Liber Iosue 6, 10)

  • Dixit autem Dominus ad Iosue: “Ne timeas neque formides; tol le tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Hai: ecce tradidi in manu tua regem eius et populum urbemque et terram eius. (Liber Iosue 8, 1)

  • et diximus: Exstruamus nobis altare non in holocausta neque ad victimas offerendas, (Liber Iosue 22, 26)

  • Quod si voluerint dicere, respondebunt eis: “Ecce similitudo altaris Domini, quam fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificia, sed in testimonium inter nos et vos”. (Liber Iosue 22, 28)

  • Cui respondit mulier: “Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et oblationem non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque talia dixisset”. (Liber Iudicum 13, 23)

  • Euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum consuetudinem, securum et quietum, nullo eis penitus resistente, magnarumque opum et procul a Sidoniis neque in societate cum Syria. (Liber Iudicum 18, 7)

  • nullo penitus ferente praesidium, eo quod procul habitarent a Sidone neque cum Syria haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob; quam rursum exstruentes habitaverunt in ea, (Liber Iudicum 18, 28)

  • Dixitque Noemi: “Exspecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat; neque enim cessabit homo, nisi compleverit hodie, quod locutus est”. (Liber Ruth 3, 18)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina