Found 576 Results for: neque
Esca autem nos non commendat Deo; neque si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus, abundabimus. (Epistula I ad Corinthios 8, 8)
Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere”. (Epistula I ad Corinthios 10, 7)
Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia. (Epistula I ad Corinthios 10, 8)
Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 9)
Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore. (Epistula I ad Corinthios 10, 10)
Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino; (Epistula I ad Corinthios 11, 11)
Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei. (Epistula I ad Corinthios 11, 16)
Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est! (Epistula I ad Corinthios 15, 13)
Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit; (Epistula I ad Corinthios 15, 16)
Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. (Epistula I ad Corinthios 15, 50)
sed abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. (Epistula II ad Corinthios 4, 2)
Paulus apostolus, non ab ho minibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis, (Epistula ad Galatas 1, 1)