Found 93 Results for: multitudinem

  • et turmas equorum per ordinem digestas et congressiones fieri et decursus utrorumque et scutorum motus et contorum multitudinem et telorum iactus et aureorum ornamentorum fulgores omnisque generis loricationes. (Liber II Maccabaeorum 5, 3)

  • omnesque, qui ad spectaculum processerant, trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit. (Liber II Maccabaeorum 5, 26)

  • Convocatis autem Maccabaeus sex milibus, qui cum ipso erant, rogabat ne ab hostibus perterrerentur neque metuerent inique venientium adversum se gentium multitudinem, sed fortiter contenderent, (Liber II Maccabaeorum 8, 16)

  • Et, cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem rettulisset, et paribus suffragiis pareret sententia, sponsionibus pacis annuerunt. (Liber II Maccabaeorum 14, 20)

  • Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, in quibus errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam, (Liber Sapientiae 11, 15)

  • Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones (Liber Sapientiae 11, 17)

  • Propter haec per his similia castigati sunt digne et per multitudinem bestiarum tormenta passi sunt. (Liber Sapientiae 16, 1)

  • Cum cogitarent iustorum occidere infantes C et uno exposito filio et liberato — in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aqua valida. (Liber Sapientiae 18, 5)

  • Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. (Liber Sapientiae 19, 10)

  • Non pecces in multitudinem civitatis nec te immittas in populum. (Liber Ecclesiasticus 7, 7)

  • Non concupiscas multitudinem filiorum infidelium et iniquorum. (Liber Ecclesiasticus 15, 22)

  • et gentibus reddet vindictam, donec tollat multitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet, (Liber Ecclesiasticus 35, 23)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina