Found 358 Results for: milia
Et tolletur multitudo, et exaltabitur cor eius, et deiciet multa milia, sed non praevalebit. (Prophetia Danielis 11, 12)
Et ego non parcam Nineve civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa?”. (Prophetia Ionae 4, 11)
Numquid placebunt Domino milia arietum, multa milia torrentium olei? Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae?”. (Prophetia Michaeae 6, 7)
Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 21)
Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 38)
Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 24)
Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari. (Evangelium secundum Marcum 5, 13)
Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum. (Evangelium secundum Marcum 6, 44)
Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos. (Evangelium secundum Marcum 8, 9)
quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis?”. Dicunt ei: “Duodecim”. (Evangelium secundum Marcum 8, 19)
“Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis?”. Et dicunt ei: “Septem”. (Evangelium secundum Marcum 8, 20)
Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: “Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos”. (Evangelium secundum Lucam 9, 14)