Found 16 Results for: mercede

  • Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: “Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei”. Dormivitque cum ea nocte illa. (Liber Genesis 30, 16)

  • Si quando dixit: "Variae erunt mercedes tuae", pariebant omnes oves varios fetus. Quando vero e contrario ait: "Striata quaeque accipies pro mercede", omnes greges striata pepererunt. (Liber Genesis 31, 8)

  • Qui respondit eis: “Haec et haec praestitit mihi Michas et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos”. (Liber Iudicum 18, 4)

  • Videntes autem filii Ammon quod exosos se fecissent David, miserunt et conduxerunt mercede a Syria Bethrohob et a Syria Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et a viris Tob duodecim milia virorum. (Liber II Samuelis 10, 6)

  • Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi; dixeruntque ad invicem: “Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hetthaeorum et Aegyptiorum, ut venirent contra nos”. (Liber II Regum 7, 6)

  • Mercede quoque conduxit de Israel centum milia robustorum centum talentis argenti. (Liber II Paralipomenon 25, 6)

  • In illo tempore Anna uxor mea mercede deserviebat operibus mulierum lanam faciens. (Liber Thobis 2, 11)

  • Benedictio Dei in mercede iusti continuo, et in hora veloci successus illius fructificat. (Liber Ecclesiasticus 11, 24)

  • Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc compellam eos, et trement paulisper sub onere regis principum. (Prophetia Osee 8, 10)

  • Principes eius in muneribus iudicant, et sacerdotes eius in mercede docent, et prophetae eius in pecunia divinant; et super Dominum requiescunt dicentes: “Numquid non Dominus in medio nostrum? Non venient super nos mala”. (Prophetia Michaeae 3, 11)

  • Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud! (Prophetia Michaeae 7, 3)

  • seminastis multum et intulistis parum, comedistis et non estis satiati, bibistis et non estis inebriati, operuistis vos et non estis calefacti, et, qui pro mercede operatus est, misit eam in sacculum pertusum. (Prophetia Aggaei 1, 6)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina