Found 101 Results for: manuum

  • Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi, (Liber Psalmorum 18, 21)

  • Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius. (Liber Psalmorum 18, 25)

  • Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. (Liber Psalmorum 19, 2)

  • Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opus manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis. (Liber Psalmorum 28, 4)

  • Quoniam non intellexerunt opera Domini et opus manuum eius, destruet illos et non aedificabit eos. (Liber Psalmorum 28, 5)

  • Et pavit eos in innocentia cordis sui et in prudentia manuum suarum deduxit eos. (Liber Psalmorum 78, 72)

  • Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum confirma super nos et opus manuum nostrarum confirma. (Liber Psalmorum 90, 17)

  • Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. (Liber Psalmorum 92, 5)

  • Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. (Liber Psalmorum 102, 26)

  • MEM. opera manuum eius veritas et iudicium. NUN. Fidelia omnia mandata eius, (Liber Psalmorum 111, 7)

  • Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. (Liber Psalmorum 115, 4)

  • Labores manuum tuarum manducabis, beatus es, et bene tibi erit. (Liber Psalmorum 128, 2)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina