Found 11 Results for: lectulum
Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit; appositusque est ad populum suum. (Liber Genesis 49, 32)
Cui respondit Ionadab: “Cuba super lectulum tuum et languorem simula. Cumque venerit pater tuus, ut visitet te, dic ei: “Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum et faciat in oculis meis pulmentum, ut videam et comedam de manu eius””. (Liber II Samuelis 13, 5)
Et ait ad eam: “Da mihi filium tuum”. Tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum, ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum; (Liber I Regum 17, 19)
Venit ergo Achab in domum suam tristis et indignans super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites dicens: “Non dabo tibi hereditatem patrum meorum”. Et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem. (Liber I Regum 21, 4)
Faciamus ergo cenaculum muratum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi”. (Liber II Regum 4, 10)
Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei et clausit ostium; et egressa (Liber II Regum 4, 21)
Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: “Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea?”. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius. (Liber Esther 7, 8)
Si sustinuero, infernus domus mea est; et in tenebris stravi lectulum meum. (Liber Iob 17, 13)
Stragulatis vestibus lectulum meum stravi, linteis pictis ex Aegypto; (Liber Proverbiorum 7, 16)
En lectulum Salomonis. Sexaginta fortes ambiunt illum ex fortissimis Israel, (Canticum Canticorum 3, 7)
Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Lucam 5, 24)