Found 8 Results for: irascatur
“Obsecro, inquit, ne irascatur Dominus meus, si loquar adhuc semel. Si forte inventi fuerint ibi decem?”. Dixit: “Non delebo propter decem”. (Liber Genesis 18, 32)
ait: “Ne irascatur dominus meus, quod coram te assurgere nequeo, quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi”. Quaesivit ergo et non invenit theraphim. (Liber Genesis 31, 35)
dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam”. (Liber Exodus 32, 10)
quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae. (Liber Deuteronomii 6, 15)
Dixitque rursus ad Deum: “Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel tentavero signum quaerens in vellere. Oro, ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens”. (Liber Iudicum 6, 39)
Omne, quod requirit Deus caeli, tribuatur diligenter in domo Dei caeli, ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius. (Liber Esdrae 7, 23)
Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo. (Liber Psalmorum 2, 12)
Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem. (Liber Proverbiorum 29, 9)