Found 774 Results for: ipse
cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi. (Actus Apostolorum 3, 10)
Post hunc exstitit Iudas Galilaeus in diebus census et avertit populum post se; et ipse periit, et omnes, quotquot consentiebant ei, dispersi sunt. (Actus Apostolorum 5, 37)
et descendit Iacob in Aegyptum. Et defunctus est ipse et patres nostri; (Actus Apostolorum 7, 15)
Tunc Simon et ipse credidit et, cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnas fieri stupens admirabatur. (Actus Apostolorum 8, 13)
Petrus vero levavit eum dicens: “Surge, et ego ipse homo sum”. (Actus Apostolorum 10, 26)
et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. (Actus Apostolorum 10, 42)
et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi. (Actus Apostolorum 14, 12)
Et tollens eos in illa hora noctis lavit eos a plagis, et baptizatus est ipse et omnes eius continuo; (Actus Apostolorum 16, 33)
nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia; (Actus Apostolorum 17, 25)
Deveneruntque Ephesum, et illos ibi reliquit; ipse vero ingressus synagogam disputabat cum Iudaeis. (Actus Apostolorum 18, 19)
Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. (Actus Apostolorum 19, 22)
Nos autem praecedentes navi enavigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum; sic enim disposuerat volens ipse per terram iter facere. (Actus Apostolorum 20, 13)