Found 69 Results for: iniquitas
Omne munus corruptionis et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit. (Liber Ecclesiasticus 40, 12)
de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas mulieris. (Liber Ecclesiasticus 42, 13)
Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium. (Liber Ecclesiasticus 42, 14)
Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia. (Liber Isaiae 5, 7)
et tetigit os meum et dixit: “Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur”. (Liber Isaiae 6, 7)
Et revelatum est in auribus meis a Domino exercituum: “Certe non dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini!”, dicit Dominus, Deus exercituum. (Liber Isaiae 22, 14)
agitatione agitabitur terra sicut ebrius et fluctuabit quasi tabernaculum; et gravis erit super eam iniquitas eius, et corruet et non adiciet ut resurgat. (Liber Isaiae 24, 20)
Idcirco super hoc dimittetur iniquitas Iacob, et hic erit omnis fructus ablationis peccati eius: ut scilicet ponat omnes lapides altaris sicut lapides calcis comminutos, ne exstent luci et thymiateria. (Liber Isaiae 27, 9)
propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, locus tumens in muro excelso, cuius confractio subito, dum non speratur, venit improviso; (Liber Isaiae 30, 13)
Nec dicet incola: “Elangui”. Populus, qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas. (Liber Isaiae 33, 24)
Loquimini ad cor Ierusalem et clamate ad eam, quoniam completa est militia eius, expiata est iniquitas illius; suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. (Liber Isaiae 40, 2)
Ecce omnes iniquitas, vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum. (Liber Isaiae 41, 29)