Found 133 Results for: ingressus
Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iudae, qui congregati fuerant in Ierusalem fugientes Sesac, dixitque ad eos: “Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac”. (Liber II Paralipomenon 12, 5)
Dixitque Michaeas: “Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris”. (Liber II Paralipomenon 18, 24)
Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab; mater enim eius impulit eum, ut impie ageret. (Liber II Paralipomenon 22, 3)
Levitae autem circumdent regem habentes singuli arma sua in manu. Et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur. Sintque cum rege et intrante et egrediente”. (Liber II Paralipomenon 23, 7)
Itaque ingressus est omnis populus domum Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt; Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras. (Liber II Paralipomenon 23, 17)
Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi; (Liber II Paralipomenon 26, 17)
Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat. (Liber II Paralipomenon 27, 2)
Post quae et huiuscemodi fidem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere. (Liber II Paralipomenon 32, 1)
Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem in castris regis Assyriorum; reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii, qui egressi fuerant de visceribus eius, interfecerunt eum ibi gladio. (Liber II Paralipomenon 32, 21)
Et ingressus sum domum Semeiae filii Dalaiae filii Meetabel, ubi erat detentus. Qui ait: “Tractemus nobiscum in domo Dei, in medio templi, et claudamus portas aedis, quia venturi sunt, ut interficiant te; utique nocte venturi sunt ad occidendum te”. (Liber Nehemiae 6, 10)
Cumque esset ingressus, ait illi: “Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat?”. Cogitans autem in corde suo Aman et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare (Liber Esther 6, 6)
Die illo dedit rex Asuerus Esther reginae domum Aman adversarii Iudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis; confessa est enim ei Esther quid esset sibi. (Liber Esther 8, 1)