Found 149 Results for: illorum
Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis eius audierunt aures illorum, et dixit illis: “Attendite ab omni iniquo”. (Liber Ecclesiasticus 17, 11)
Viae illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsae ab oculis ipsius. (Liber Ecclesiasticus 17, 13)
Et omnia opera illorum velut sol in conspectu eius; et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum. (Liber Ecclesiasticus 17, 16)
Non sunt absconsae iniquitates illorum et omnia peccata eorum in conspectu Dei. (Liber Ecclesiasticus 17, 17)
Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala est; et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. (Liber Ecclesiasticus 18, 10)
Stuppa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis. (Liber Ecclesiasticus 21, 10)
In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. (Liber Ecclesiasticus 21, 29)
Luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies vitae illorum. (Liber Ecclesiasticus 22, 13)
Domine, pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum. (Liber Ecclesiasticus 23, 4)
ne forte obliviscaris tui in conspectu illorum et assiduitate tua infatuatus improperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas. (Liber Ecclesiasticus 23, 19)
adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam in generationes saeculorum et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum. (Liber Ecclesiasticus 24, 46)
Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum: (Liber Ecclesiasticus 25, 3)