Found 97 Results for: igne
Deus, impolluta via eius, eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se. (Liber Psalmorum 18, 31)
arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igne. (Liber Psalmorum 46, 10)
Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. (Liber Psalmorum 66, 10)
Et accepit spolia civitatis et succendit eam igne et destruxit domos eius et muros eius in circuitu; (Liber I Maccabaeorum 1, 31)
Et libros legis, quos invenerunt, combusserunt igne scindentes eos; (Liber I Maccabaeorum 1, 56)
Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eius igne cum omnibus, qui intus erant. (Liber I Maccabaeorum 5, 5)
Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igne; (Liber I Maccabaeorum 5, 28)
Et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam. Et occidit omnem masculinum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igne. (Liber I Maccabaeorum 5, 35)
Et occupaverunt ipsam civitatem et fanum succenderunt igne cum omnibus, qui erant in ipso; et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 44)
Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 68)
Et venerunt per Idumaeam et applicuerunt ad Bethsuram. Et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igne et pugnaverunt viriliter. (Liber I Maccabaeorum 6, 31)
Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne. (Liber I Maccabaeorum 10, 84)