Found 832 Results for: hostibus contra

  • Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: “Surge et vade contra meridianum ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam; haec est deserta”. (Actus Apostolorum 8, 26)

  • quos suscepit Iason; et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Iesum”. (Actus Apostolorum 17, 7)

  • dicentes: “Contra legem hic persuadet hominibus colere Deum”. (Actus Apostolorum 18, 13)

  • Et insiliens homo in eos, in quo erat spiritus malus, dominatus amborum invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. (Actus Apostolorum 19, 16)

  • et inde navigantes sequenti die pervenimus contra Chium et alia applicuimus Samum et sequenti venimus Miletum. (Actus Apostolorum 20, 15)

  • Tunc Paulus ad eum dixit: “Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti?”. (Actus Apostolorum 23, 3)

  • omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”. (Actus Apostolorum 26, 14)

  • Et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum, prohibente nos vento, subnavigavimus Cretae secundum Salmonem; (Actus Apostolorum 27, 7)

  • Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur euroaquilo; (Actus Apostolorum 27, 14)

  • Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam et feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam; (Epistula ad Romanos 1, 26)

  • qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “Sic erit semen tuum”. (Epistula ad Romanos 4, 18)

  • Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Epistula ad Romanos 8, 31)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina