Found 220 Results for: habet

  • Et mirabantur ad speciem eius et percipiebant verba eius, quia erant bona valde, et laudabant filios Israel propter eam. Et dixit unusquisque ad proximum suum: “Quis contemnet populum hunc, qui habet in se mulieres tales? Quoniam non est bonum derelinquere virum unum ex eis, qui relicti possint decipere totam terram”. (Liber Iudith 10, 19)

  • Dixit ergo Dominus ad Satan: “Ecce, universa, quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam”. Egressusque est Satan a facie Domini. (Liber Iob 1, 12)

  • Cui respondens Satan ait: “Pellem pro pelle et cuncta, quae habet, homo dabit pro anima sua. (Liber Iob 2, 4)

  • Ecce, in servis suis fiduciam non habet et in angelis suis reperit pravitatem. (Liber Iob 4, 18)

  • Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intellegentiam. (Liber Iob 12, 13)

  • Nam lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescet, et rami eius non deficient. (Liber Iob 14, 7)

  • Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam? Et prudentiam tuam ostendisti plurimam! (Liber Iob 26, 3)

  • Habet argentum venarum principia et auro locus est, in quo conflatur. (Liber Iob 28, 1)

  • Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate dicens: “Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me”. (Liber I Maccabaeorum 2, 27)

  • Et misit legatos ad Demetrium dicens: “Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui; (Liber I Maccabaeorum 11, 9)

  • nam ipse, qui habet in caelis habitationem, visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit”. (Liber II Maccabaeorum 3, 39)

  • Cumque coepisset plagis mori, ingemiscens dixit: “Domino, qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum animam vero propter ipsius timorem libenter haec patior”. (Liber II Maccabaeorum 6, 30)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina