Found 220 Results for: gloria Dei

  • Et ingredietur scissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. (Liber Isaiae 2, 21)

  • Et clamabat alter ad alterum et dicebat: “Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius”. (Liber Isaiae 6, 3)

  • Ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos ad iram meam, exsultantes in gloria mea. (Liber Isaiae 13, 3)

  • Omnes reges gentium universi dormiunt in gloria, vir in domo sua; (Liber Isaiae 14, 18)

  • nunc autem loquitur Dominus dicens: “In tribus annis, quasi anni mercennarii, auferetur gloria Moab cum omni populo multo, et residuum parvum et modicum nequaquam ingens erit”. (Liber Isaiae 16, 14)

  • Et auferetur munimentum ab Ephraim et regnum a Damasco, et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 17, 3)

  • Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet; (Liber Isaiae 17, 4)

  • Et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua et ab Aegypto gloria sua. (Liber Isaiae 20, 5)

  • Quoniam haec dicit Dominus ad me: “Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar; (Liber Isaiae 21, 16)

  • A finibus terrae laudes audivimus: “Gloria iusto”. Et dixi: “Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi!”. Praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt. (Liber Isaiae 24, 16)

  • Germinet et exsultet laetabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, maiestatem Dei nostri. (Liber Isaiae 35, 2)

  • et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est”. (Liber Isaiae 40, 5)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina